# De mundo 40

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/40

CAPVT XIII. Aqua non generatur ex Frigore. IN stillatoriis vasis aqua generatur, licet superna caAleant. Cum supera refrigerium habent ab externo, aquae citius fiunt; non quod à frigore, sed quia superius illud corpus incalescens impedit concretionem. Aër nullo modo per frigus in aquam vertitur; nam tunc semper plueret in frigidis regionibus, & frigidis temporibus. Aër per frigus non mutatur in aquam: nam aër in vesica, submersa in aqua frigidâ, minime longo tempore in aquam transit. Quare per frigus non generatur aqua, sed potius absumitur, ut videmus in summe frigidis locis omnia exsiccari. At neque per humorem. Aqua enim nihil humidius. Nec aqueus humor submersum immutat aërem. Restat igitur, aquam generari ab aëre & vapido soluto, quod crassescit, aut locis natura opacis, aut in visceribus terrae, aut cum confertim in locum aliquem impelogle pelluntur vapores; veluti cum contrarii fiunt, aut adversi flant venti; quibus motionibus, si admodum validae non fuerint, implicantur vapores & crassescunt, tandemque in aquas coëunt, ex quibus originem duxerint. Nullum corpus unionem partium habet sine aqua, nullusque ignis splendet aut consistit sine humore.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
