# De mundo 41

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/41

CAPVT XIV. De Elementorum compositione. Vm olim apud seculum prius elementa admissa sunt C in Philosophiam, anxie quaerebant quomodo ista elementa composita essent. Plato (sive illa fuit Pythagoricorum opinio) putavit, haec elementa composita esse ex superficiebus; ita, malo instituto, corporum natura constantium, Mathematica principia facit. Anaxagoras cum existimasset corpora similarium partium esse primam omnium rerum materiam, videretque ex his corporibus, quae nos elementa vocare consuevimus, omnia generari, existimavit in hisce elementis praecipue esse similares partes, & quasi rerum omnium semina, ex quibus itidem omnes res generari possunt & oriri. Democritus vero, quem secutus est Epicurus, dixit omnium rerum materiam esse corpora indivisibilia (quae atomos appellavit) figuris distincta invicem. Ex his atomis constituta esse volunt elementa haec omnia. Sed hae tandem opiniones non immerito explosae sunt, elementaque illa concepta ex materia & forma constare ab Aristotele maxime, & ejus sectatoribus omnibus confirmatum est. CADic Quod Elementa illa male accepta ex sese mutuo, per qualitates suas non fiant. Idetur hoc fieri in aëre praecipue & aqua. nam cum omnia naturae vi ultro citroque oriri elementa contendant, aër facillime ab aqua oritur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
