Latin
CAPVT XIII
William Gilbert, De mundo 42
Unproofread scanNot analysed yet
cum calor humorem vehementius urget, primum fit vapor, qui in aërem transit; quod facile perficitur. quare &per frigus etiam volunt aërem in aquam converti; quod nullo modo potest persuaderi. Ita enim eorum omnis media aëris regio in aquam transiret, perpetuique imbres circa polos in frigidis regionibus existerent; at in illis Zonis minus est humidum coelum. Sed illud experimento etiam convincatur. Sume vesicam aëre distentam, hanc pondere aliquo in aqua gelida mergito tota septimana, mense toto, aut anno. Extrahitur vesica aëre, ut ante, plena, minime in aquam densato aut concreto, nullo modo immutato; etiamsi ille undique &humore convenienti &frigore, aqua ipsa inclusus, contentus, &incubatus fuerit. Non igitur à frigore, aut humore aër in aquam vertitur. In superiori elemento ignis, quae vis imminuens est frigoris, ut ejus calorem vincat; aut quomodo siccitas illa ignea in humorem abibit? Anne frigore aliquis ex terra efficiet aquam, cum omnia rigida duriora evadant, aspera, &tempore diuturniori sicca?