Latin
CAPVT XIII
William Gilbert, De mundo 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero Plato in Timaeo, &Platonici quatuor constituunt elementa, quibus cum coelo quinque regularium corporum figuras attribuunt ob similitudines quasdam: ut igni pyramidem seu tetraëdron, quia adscendit in morem pyramidis; aëri octoëdron, quia maximam similitudinem cum tetraëdro obtinet, cum constet ex duabus pyramidibus; aquae Icosaëdron, propter nimiam mobilitatem; Cubum terrae, ob stabilitatem; coelo dodecaëdron, quod in 12 signa dividitur; vanae sunt &otiosae cogitationes, nullius in Philosophia momenti.