# De mundo 44

William Gilbert, De mundo, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/44

Quod vero Plato in Timaeo, & Platonici quatuor constituunt elementa, quibus cum coelo quinque regularium corporum figuras attribuunt ob similitudines quasdam: ut igni pyramidem seu tetraëdron, quia adscendit in morem pyramidis; aëri octoëdron, quia maximam similitudinem cum tetraëdro obtinet, cum constet ex duabus pyramidibus; aquae Icosaëdron, propter nimiam mobilitatem; Cubum terrae, ob stabilitatem; coelo dodecaëdron, quod in 12 signa dividitur; vanae sunt & otiosae cogitationes, nullius in Philosophia momenti.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
