# De mundo 45

William Gilbert, De mundo, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/45

Sed fingat quis ex Peripatetica turba audaculus pro suo sensu proportionem intervalli sphaerici à tellure ad Lunae sphaeram esse semidiametrorum telluris 1110, conferatque cum telluris mole, videbit quantum corpus illud extimum totaque interjecta moles terram superabit; ita ut ridiculum sit cum ea tellurem in aliqua convenienti & naturali proportione conferre, cum sit 1000000000 ad unum. Non igitur in illo spatio toto plenus est mundus elementorum sufficienti mole, nec coelum infra orbem Lunae descendit. est igitur vacuum. Sed proportio inter aquam & terram facile discerni potest: adeò ut mire per multa secula insanire videantur Philosophi, cum aquam multis vicibus terra majorem esse volunt. Peritissimi naucleri Hispani, Angli, Belgae, cum quibus nos saepius sermonem habuimus, inter quos plurimi circa globum universum navigaverunt, vastissima referunt maria raro ultra 500 passus profunda esse, rarissime 800; in plurimis locis vix 30, 40, aut 50 orgyas superare. Quod si per universum orbem terrarum, remotis terrenis eminentiis, aqua supra terram 500 passibus exstaret, atque orbis ille totus diametrum haberet 3500 milliarium, terrae verò diameter esset 3000 milliarium; ex his sequeretur, terram majorem esse aqua plus quam 2333 vicibus. Sed quia terrae superficies detecta major est, aut non multo minor superficie aquarum, aquae verò in plurimis locis 50 passuum non habent profunditatem, sequitur ex necessitate terram majorem esse aqua plus quam 5000 vicibus: majorque esset terra quam aqua, cum amplior terra sit in superficie, etiamsi aqua profunda esset pyramidaliter usque ad globi telluris centrum, ut facile est cuivis demonstrare. Non est ergo aqua decuplo major terra, cum terra major sit aqua plus quinquies millecuplo. Atqui per istas ineptias, ex malis fundamentis ortas, jam diu tota Philosophia authentica delirat, Scholae doctrinis absurdissimis personant, vulgus & juventus vanitatibus & erroribus infatuantur. CAzed by Google git

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
