# De mundo 48-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/48-2

CAPVT XX. De Vacuo separato. Ristoteles quibusdam imperfectis ratiunculis assurgit adversus vacuum separatum, quaeritque illas in suis fictis Elementis, & eorum partium lationibus. Si enim, uniuscujusque simplicium corporum latio aliqua naturâ, ut ignis quidem sursum, terrae autem deorsum & ad medium; manifestum est quod vacuum non erit causa lationis. Cujus igitur causa erit vacuum? videtur enim esse causa motus secundum locum, hujus autem non est. Dictum à nobis est, quid, & unde hi motus recti elementorum (toties decantati à Peripateticis) fiant. Praeterea nemo sanus dixerit, vacuum esse causam motus, sed in vacuo separato moventur corpora, non à vacuo, sed ab ipsis corporibus, quae actus suos emittunt. In vacuo moventur prima corpora, globi ipsi, ut planetae, & terra, & fixae etiam aliquae stellae, si motum habuerint, qui propter longinquitatem à nobis discerni non possit; aut quiescunt corpora in vacuo, ut fixae stellae plurimae, ized by Google igit rimae, quae mutuo non agunt sese. Aristoteles demonstrare vult non esse vacuum in suo farcinato mundo ex mole elementorum: quod est ridiculum. Amplius, inquit, si est aliquis locus privatus corpore, id est vacuum, quo movebitur impositum in ipso corpus? non enim in omnem partem.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
