# De mundo 48

William Gilbert, De mundo, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/48

Levitas verò incitatio à suo principio, vel humoris solventis ratione, vel circumfusi corporis attollentis. Temperaturae quatuor qualitatum elementa diversarum naturarum non constituunt: neque faciunt ut terra & aqua descendat, neque ut aër adscendat; sed materiae ratione fiunt levia aut gravia. Quae terrenamagis sunt & coacta, ut terra, proximius & acrius in telluris globum incumbunt; quae soluta vi aliqua, diffusa ampliorem petunt locum, crassioraque ipsis substerni patiuntur; & impotentior est illa natura, & à sua origine immutata, quae se extrudi & impelli de sedibus suis ab aliis corporibus crassioribus patitur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
