# De mundo 49

William Gilbert, De mundo, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/49

Rectus ille motus, materiae sunt inclinationes ad principia, ad fontes, ad globos. Cum à globo aliquantulum assurgunt solutae partes, id ab extensione & majori attenuatione fit, & coeunt cum effluviis globi: Effluvia enim sunt elatae partes ab attenuatione in majus spatium. In effluviis cum fuerint corpora crassiora & coacta magis, tendunt ilico ad suum principium & simile, videl. ad terram. Quod si longe ab effluviis materia casu aliquo separata fuerit crassa, non statim deorsum delabitur ad terram: non aliter atque electrica extra sua effluvia non alliciunt corpora. Sed manent in vacuo Cometae, nisi acta materia illa à forma planetarum aut lumine moveatur; ut cometae, qui ut primum apparent, motu aguntur tantum circulari, donec evanescunt. Putat insuper Aristoteles nullam assignari posse causam, cur quod movetur, hic potius quiescat, quam alibi: quare unumquodque quod movetur, aut ubique natum esse quiescere, & ubique ferri, aut tollendum esse vacuum. Cujus rei veritatem sic habeto. Omnia quiescunt in vacuo posita; ita quies plurimis globis mundi. At nonnulli globi & insitis viribus, & actu aliorum corporum, aguntur circa quaedam corpora, ut planetae circa Solem, aut circa tellurem, tellus circa axem suum, ad Solem, Luna circa tellurem & erga Solem. Quod si Sol in medio quiescit, ut Canis, ut Orion, ut Arcturus, tum planetae, tum etiam tellus, à Sole aguntur in orbem, consentientibus propter bonum ipsis globorum formis: si vero tellus in medio quiescat (de cujus motu annuo non est hujus loci disceptare) aguntur circa ipsam caetera moventia.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
