# De mundo 50

William Gilbert, De mundo, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/50

Si in vacuo globorum distractae partes moverentur, non sequitur ex opinione Aristotelis ut id in instanti fieret. telluris enim partes ad tellurem velocius & tardius moventur, propter medii naturam & dispositionem; velocissime in tenuissimo medio, non tamen absque tempore; & successive etiam motus in vacuo fieret. Vacuum separatum nusquam corpore circumducitur, sed vacuum est quasi unum, & quasi continuatum spatium: non finitum, quia reale non est: non infinitum, quia neque existit. In vacuo separato est: absoluta corporum & actuum privatio. aër proximus, ut & supremus, est effluvium telluris, summe est frigidus, qui non in aquam propter frigus convertitur, sed tenuissimus minima materiae coacervatione exstat. Qui putant moveri in instanti quod movetur per vacuum, nihil dicunt; cum illi multa somnient de motionibus naturalibus rectis, quae vere naturales non sunt motiones ab ipsa natura incitatae, sed à vi & perturbatione, cum corpora extra suam naturam sunt posita, & ad sua principia revertuntur. Motus verò circularis globorum primariorum est vera naturalis incitatio, & in vacuo fit nullo renitente corpore. At alii illi putati motus recti per vacuum non fiunt: nam si extra effluvia telluris pars telluris longius fuerit, ad tellurem non delabitur; non aliter atque electrica ultra sua effluvia allicere corpora non possunt. Hic evanida apparet tota Philosophia de proportione motus recti per plenum & per vacuum, manifestumque est ab electricis principiis motum partium telluris non fieri nisi per vim. vis autem illa infertur à lumine alicujus astri, aut formarum actu, ut in cometis accidit, qui per vacuum procedunt; de quibus alibi copiosius. Lumen verò corpora ferit per vacuum, transitus tamen non est luminis in vacuo, qui nunquam est in vacuo.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
