# De mundo 51

William Gilbert, De mundo, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/51

Si non esset vacuum in revolutione telluris, esset confusio aëris superioris, seu effluviorum telluris cum adjunctis perturbatio ingens & commotio. Quod si terra quiesceret, coelum vero & superior aër volutaretur, ut vulgus philosophantium existimant, perinde talis confusio esset, ex collisione volubilis aëris tanta pernicitate & quiescentis aëris. Quare effluvia placide, non confusa, cum tellure volvantur. a leg uia a lmoneo, Tesus. ampus Quae vero ab Alhazeno in Perspectivis adferuntur, probantia coelum rarius esse aëre & igne, eadem aptius probant vacua esse & inania spatia supra effluvia telluris.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
