# De mundo 53

William Gilbert, De mundo, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/53

separantur corpora per corpora, ut apud nos solida, aëre aut aqua interfluente: quod fit ad continuitatis conservationem, atque ita vacuum in penetralibus non admittunt. Spatium etiam vacuum in circumfuso corpore, nec corpora ipsa, nec natura admittit. Per vacuum lumen praeterit sine tempore, per aërem & diaphanum in tempore. In diaphanis omnibus crassioribus lumen sistitur, veluti in fundo maris, & non ita admodum profundis nullus omnino sensus est luminis; quanquam juxta superficiem, aut in parvis aquis lumen videatur. Tenebrae tantum in altiori fundo, quemadmodum indicant urinatores, qui margaritas expiscantur in imis partibus aequorum Indicorum. Si tanta esset profunditas ignis & aëris, quomodo fieri potest ut totum hoc sub lunam spatium, una nocte tantum, cum abivit Sol, rigidum existat, aut ita subito pereat tota vis & calor elementi tam spatiosi ab altero latere, quo Sol non pervenit? Nos in Anglia, regione nubilosa & perhumida, hyeme semper sentimus frigus vehementius, cum clara nocte stellae sunt admodum conspicuae. unde ex antiquis nonnulli, cum illud percepissent etiam in suis regionibus, turpiter stellas esse frigidas, & earum obtuitu terras congelari existimabant. Omnino igitur aut est vacuum statim ultra limites aëris, qui non extenduntur nisi ad 5, 6, aut decem milliaria; aut aliud corpus longe ab elementis diversum. sed cum nullum aliud nemo unquam finxerit, nec fingi possit, restat ut sit vacuum.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
