Latin
CAPVT XXI
William Gilbert, De mundo 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. De Motu Elementorum vulgo concepto, de pondere simul &levitate. Icunt corpora esse alia simplicia, alia composita; simplicibus simplices esse motus, compositis mixtos &imperfectos. simplicem motum aut ad rectam ferri lineam, aut esse circularem. Ad rectam lineam ferri elementa simplicia; coelestia, ab omni concretione libera, in circulum volvi. Atque hi sunt motus naturales; iis vero adversi, qui &violenti, cum contra naturae inclinationem incitantur. Ignem semper levem &supera petere: terram vero terrenaque omnia deorsum, &ad medium centrumve ferri. Grave id dici absolute, quod omnibus substernitur: leve autem id, quod ex omnibus exstat &eminet. Atqui simplicia apud nos corpora talia nusquam inveniri, satis apparet. Quo intolerabilior eorum absurda distributio futura sit, qui exiguam admodum compositorum quantitatem, simplicium corporum ingenti potestati, totiusque mundi vastitati opponunt. Simplicia dibzy G Google cia corpora sunt universa rerum vasta natura; composita verò concreta ab effluviis &mixturis quibusdam elementorum circa telluris tantum peripheriam. Sed facile hoc illis condonaremus, si veritatem quovis modo assecuti fuissent.