Latin
CAPVT XXI
William Gilbert, De mundo 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quare nec quia gravia, nec quia levia, aut à medio aut ad medium, tanquam destinatum locum, corpora feruntur. Praeterea, si gravia quae versus centrum moventur, quo propius centro accedunt, propter centri appropinquationem, eo velocius natura moventur; hinc quo longius absunt, eo tardius incitari, atque ita tandem quiescere ex necessitate oportet. Nam motus si distantiae ratione diminueretur, in magna distantia tanquam quiescentia corpora agerentur. Terra, juxta eorum opiniones, non firmiter perstabit in medio; si propter locum nulla pars in medio quiescit praeter ipsum centrum. Nam pars terrae A non in loco A magis quiescit, quam in B: nec C terrae portio in C loco magis quam in D, aut A, aut B. Quare omnes partes terrae extra locum proprium, cum unaquaeque pars centrum tanquam imum locum affectet, in aliis locis peregrinantur. violenter igitur unaquaeque pars extruditur ex suo loco, nullaque pars terrena naturaliter quiescit, sed à proximis versus centrum imminentium unaquaeque sustine tur. Neque graviora velocius moventur, centro terrarum appropinquantia, sed circumferentiae tantum, tardiusque semper cadunt corpora à superficie donec ad centrum pervenerint.