Latin
CAPVT XXI
William Gilbert, De mundo 59
Unproofread scanNot analysed yet
Falsa vero eorum opinio &irrationalis qui dicunt, si terra in orbem lunae translata esset, ejus partes non idcirco de mundi centro, quod eis sit simile, movebuntur ad illam, sed si de centro attollerentur, relaberentur ad centrum; &quo totum natura ferri deberet, illic totius partes ferri necesse esset. Sed immobilitatem dant terrae, partibus vero mobilitatem; partes moventur ad terrae locum &in illo quiescunt; gravia moventur ad centrum, ergo terra quiescit in centro. Quies enim per motum non probatur, nec terrae corpus semper natura quiescens partes habet natura moventes: verum moventur, quia principio aut communi matri appropinquant, à qua alliciuntur electrice. quare &velocius etiam in propinqua ruunt, tum etiam propter motus diuturnitatem &continuationem aliquam, ut celerius moventur prope terram post lapsum è spatio centum ulnarum, quam quinque aut etiam decem, vehementiusque in illam impingunt; citius etiam decidunt coacta &densa, ut aurum plumbumque. Est igitur corporum ad commune principium, seu ad suum globum, inclinatio ad unitatem, non incitatio ad locum aliquem aut mundi positionem. Cum vero natura corpora omnia distinxerit in globos: globorum partes ad moles proprias inclinant, &ab illis alliciuntur, non tantum telluris, sed aliorum etiam in mundo existentium. Est ista corporis ad corpus propensio, partium ad totum, fragmentorum ad globum proprium, non ad globorum loca. Lunae frustula ad lunam tenderent, non ad locum aliquem in suo circulo quo circumfertur. Et feruntur fortius &vehementius, in quibus materia concreta angustior &arctior &per minima coadunata sit. Soluta, magis rara, &fusa, leviter, lente, &modestius, maxime in medio crassiori &materiato moventur. Quare &plumbum magis inclinat in terram, quam rariores terrae partes &magneticae: &magnes aliquando viribus robustior minus gravis est quam alius magnes imbecillior. Quod vero dicunt, corpora leviora sursum ferri motu suo naturali, verum non est; nec corpora ulla sursum feruntur sponte; nisi volunt tellurem à tellure fugere, alias partes totum appetere, alias abhorrere.