# De mundo 61

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/61

At locus non operatur, nec dominatur in rerum natura, ut sistat corpora, aut moveat. Luna circulariter non movetur menstruo cursu, quia tali in loco: nec quod Mercurius circa Solem (ut quidam putant) aut, ut alii, non longe progreditur à Sole, sed regreditur, id fit à locorum natura. Ita & de quiete disserendum. Fixae stellae in determinatis locis permanent, sed non à loci natura: locus enim nec ens est, nec efficiens causa: ab ambientibus corporibus saepe vis influit in contentum. Progrediamur ad magis nota: Nubes in aëre superiores feruntur, & pendulae manent, non à loco; sed aut, dum ab aëre efferuntur, manent, aut in longiori distantia minus inclinant in terram, aut quia ortae in superiori aëre, in illo permanent, tanquam sede naturali. Vindicant enim sibi corpora loca sui ortus, non propter locum, sed propter ipsa corpora, jure optimo. Spatia enim sunt immensa in rerum natura, in quibus corpora dum oriuntur, sedes jure optimo (id volente natura) vindicant. Quare & cometae, quamdiu manent, loca possident: & etiamsi à Sole acti motum imitantur circularem, tamen in aethere seu vacuo per terminos quosdam feruntur, non in terram aut in planetarum globos. Motus partium telluris versus centrum, non est simplex ille motus elementi alicujus. Dicunt unicuique elemento & simplici corpori attribui motum: at tota tellus non movetur, nec praecipuae partes: ergo non est illi motus destinatus. partes enim primariae circa centrum, tum aliae omnes, nisi quae casu aliquo solutae fuerint, in peripheria quiescunt. Si terra cum mundo ab aeterno fuerit, motae partes nunquam sunt ab aeterno. Si vero genitae & creatae, non ab ipsis primordiis unquam concussa sunt. Quare corporibus talem imponere motum naturalem vanum est. Aristoteles cap. 4. lib. 4. de Coelo, omnia in suo loco pondus habere, praeter ignem, asserit; idque hinc intelligi potest, quod vesicae inflatae plus ponderant, quam inanes: quod à vapido aëre intus generato evenit, non ab aëre ullo qui juste compar sit cum ambienti. Ambitum aërem ambiente graviorem esse, & subsidere in suo aequali & pari aëre, adeo frivolum est, ut nihil ineptius fingi, aut excogitari possit.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
