Latin
CAPVT XXI
William Gilbert, De mundo 62
Unproofread scanNot analysed yet
Rectus igitur motus, ut partium omnium terrae, ita etiam partium omnium globorum, in mundo existentium, fit cum à suo loco, id est, globo naturali, peregrinantur, vel extruduntur, vel quomodo libet extra ipsum sunt. nihil autem ordinationi totius, &formae mundi tantum repugnat, quantum extra globum suum &molem esse. Positiones habent certas astra ipsa, &vias definitas, mutuoque sibi ipsis ferunt opem inter sese, mutuoque adversantur, eorumque etiam omnium partium talis est combinatio, conactusque ad tota. Rectus vero motus non accidit nisi rebus non recte se habentibus, neque perfectis secundum naturam, cum separantur à suo toto, &ejus deserunt unitatem. Sic caloribus Solis &astrorum adscendunt vapores, cum extenuatus humor in spiritum transit. Sic meteora illa &sublimia à terra feruntur motu caloris extensivo ad remotiora à terra, donec vis illa concepti caloris languescit, nec amplius humor extenditur, aut ab impetu extensionis effertur. Atque isti motus recti, simplices ab Aristotele vocati, semper sunt &inaequales, tum laterales &mixti, nec faciunt motum simplicem, uniformem, &aequalem: Levitate enim vel sui ponderis impetu nequeunt temperari. Et quaecunque decidunt, à principio lentum habentia motum, velocitatem augent cadendo.