# De mundo 67

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/67

si non vacua sint spatia intermedia, quam illa vastissima essent otiosa corpora, otiosae sphaerae, nisi quod astrorum corpora veherent? Ita nobilissimus Sol, decus mundi, rector motivi mundi, inhabilis esset; qui alia movet corpora, à sphaeris portari deberet tenuissimis, transparentissimis, subtilissimis, minime sistentibus aut resistentibus: & tamen illa nullius in natura usus, & tota feriata. Nos vero virtutem nullam, nullum lumen, motum nullum aut actum sentimus ab intermediis spatiis, quae corpora ipsa & astra dimensionibus totis, multis millenis millibus, superant. Est igitur vacuum. Nos vero existimamus nullis aut experimentis, aut rationibus ab eo adductis, quovismodo impugnari inania discreta. Si enim inane non esset, quo globi disjungerentur, sed corpora, aut effluvia corporum continuata aut contigua essent, penitus concurrerent corpora praecipua & confunderentur, unumque in alterum transiret. Suprema aëris sive telluris effluvia à vacuo terminantur, seu terminos suos habent in vacuo suo desinentes; magis tamen aut minus, & longius in inanis spatium assurgunt, ut magis humor aqueus in aërem extenditur. Aër nihil est nisi attenuatus humor, seu à telluris humido effluvium. supra illum non est corpus, nisi ab effluviis conglomerata aliqua vis per inane aliquando vagetur. Ita per inane astra moventur insitis suorum corporum viribus, non sphaeris rotantur materialibus: nam cum natura ordinasset tot tantaeque amplitudinis ingentes globos, qui circulari cursu moverentur, noluit tantas aliorum corporum commissiones & perturbationes fieri, onusto & farcinato mundo, sed ut illa suis temporibus placide per inania procederent. Ita nihil obstabit, nec corpora in corpora concussa corruunt, confundunturve.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
