Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 68
Unproofread scanNot analysed yet
Non est quod eorum cursibus adversatur, ut in aëre fieri solet, cum videmus corpora per aërem projecta ab ipso tardari, aut breviora spatia percurrere, eaque aegrius, quando aër ipse crassescit magis. Ponatur A Terra, B Luna: utraque corpora in ambitu effluvia habent sua, quae circulo exteriori describuntur. volumus quod totum (um Terra, spatium ab E ad D vacuum sit: globi ipsi corpora sunt concreta, in quorum ambitu sunt effluvia, quae exteriori circulo continentur, ut aër suo systemate circa telluris globum; de quo plura suo loco.