# De mundo 69

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/69

Si intermedia essent corpora inter errones, tunc Sol praeterquam quod contingit ex distantiae ratione, in apogaeo aut perigaeo, propter refractionem luminis, in transparentis corporis altitudine varia, varios daret umbrarum conos in lunae deliquiis; quod non apparet: eoque magis, quod per media fere elementorum, aëris, ignisque, radii pertranseunt. Astra densiores partes sphaerarum suarum esse volunt. Est igitur in sphaeris vel levidense aliquid, licet transparens, eo magis quod firmitudinem habet deferentem, quemadmodum in igne & aëre. At quod minimum habet densitatis, licèt translucidae vel tenuissimae substantiae corporeae fuerit, si tenui additum fuerit, lumini magis resistit; & longissimae viae tenuissimorum corporum & transparentiarum idem efficiunt, quod opacum. Lumen igitur stellarum ab aspectu nostro tollitur profunditatibus tantis corporum, licet tenuissimorum; veluti lumen in A impeditur aut disturbatur corpore interjecto inter A & B; at inter A & C plurimum, & omnino tollitur, si vel tantillum impediatur à corpore B. at quis non videt serenissimis noctibus stellas quasdam fixas, ut Canem majorem, splendidissimas, nullis impeditas intermediis? Nam 3 vel 4 milliariorum aëris rarioris spatium, lumen stellae multum impedire non potest. Admirabili firmamenti distantiâ, limpidissima illa lumina, quae candore planetas superant, tantis intermediis corporibus distinerentur. quare non nisi per vacua ad nostrum hunc globum penetrant. Vacuum, idque sine corpore, ut antiqui ponebant, necesse est in rerum natura existere; alioquin planetarum & fixarum stellarum corpora minime aspectum nostrum terramque suis luminibus ferirent.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
