# De mundo 75

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/75

CAPVT XXIV. De elementis, & primis illis qualitatibus, quomodo sint in mixtis. Icunt elementa in mixti generatione se contemperare; & calidum, frigidum, humidum & siccum remitti, eorum intensiones atque acumina obtundi, ita ut mixti naturae apta sint, gignaturque mixtum. Et tunc nec elementa ipsius rei materia sunt, neque horum extrema contraria; sed eorum medium ad mixti naturam contemperatum, sicque mixti natura & species modum accipit dirigiturque. Hinc variae mixtorum oriuntur species, ex varia temperamenti proportione; ut hoc proportione dupla calidum ad frigidum, illud tripla; & sic de sicco & humido. Omnia praeterea concreta corpora, quae circa medii locum sita sunt, ex omnibus simplicibus constare; terram omnibus admixtam, quod naturam ejus, in cujus loco nata sunt, participare videntur; & aquam, quod ea, quae ex pluribus naturis concreta sunt, determinentur, maximeque aqua ex omnibus simplicibus facile determinare possit, & praeterea quod terra sine humore constare non possit, sed aqua eam contineat: si enim plane humor ei adimeretur, difflueret. Ex aëre & igne porro omnia constare quod terrae & aquae contraria sint. Quoniam enim ortus rerum sunt ex contrariis, & alterum contrariorum extremorum inest, alterum etiam inesse oportere. Verius forsan dixissent, corpora concreta in concretorum generatione ad temperiem mixti oriri, & ad speciei normam contemperari Quomodo enim temperantur, quae non sunt, aut quae ex eorum placitis apud nos non inveniuntur? Sed illud absurdissimum, vaprorias mixtorum oriri species ex varia temperamenti portione.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
