# De mundo 76-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/76-2

CAPVT XXV. Secundas qualitates corporum non esse ex illis primis. Icunt primas illas elementorum qualitates, quae eaD dem constituunt, perinde tenue, crassum, lubricum, ized by Google Dig cum, aridum, durum, molle, caeterasque differentias producere; tenue in humidorum, crassum in siccorum numero habendum esse. Rursus, quod lubricum est, in humidorum numero reponitur. quod verò aridum est, siccis subjicitur; Aridum enim est id, quod admodum siccum est, ut etiam concretum sit humoris penuriâ. Iam & mollia humidis, & dura siccis subjiciuntur. molle quod cedit in se, nec mutatur, quod quidem humida faciunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
