# De mundo 77

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/77

itaque humida non sunt in mollibus, sed in humidis mollia. Dura autem siccis subjiciuntur; durum enim est id, quod concretum est, & quod concretum, durum. sic omnes differentias ad primas quatuor referri & revocari. CAPVT XXVI. De calore. SIcut ex elementis corpora constare, ita eorum qualitates, quas vocant primas, immutari, & in varias naturas transmutari existimant. Calor vero, qui & praecipuus, & maxime plurimorum effectuum frequentiâ celebris, non sine summa ratione à Philosophis observatur, maximoque in honore habetur: quem tamen, quid nimirum sit vis illa tam praepotens, minime mihi unquam intellexisse videntur, cum miseram unam aut alteram definitionis umbram nobis importune obtrudunt: nam quid illud ostendit, aut quae illa differentia ab effectu tantum in quibusdam corporibus, congregans homogenea, & disgregans heterogenea? ac si diceres, hominem animal esse carduos & sentes evellens, & fruges serens; cum istud sit agricolae studium. Ita calor in metallis, & quibusdam aliis, congregat homogenea, & disgregat heterogenea; in plurimis hoc nunquam apparet. Praeclara scilicet est illa toties decantata à Peripateticis definitio, in qua omnes acquiescunt. Ita quid congregat aut segregat pusillus tepor? aut qualia sunt illa congregata, aut disjuncta à vehementissimis incendiis, cum omnia ab illis comburuntur, & intereunt?

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
