# De mundo 79

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/79

CAPVT XXVII. Calor ille toties à Philosophis commemoratus coelestis; Calor corum elementaris; Calor etiam in animalium corporibus, unius sunt naturae calores. OLurimi momenti & authoritatis Philosophorum omnium assertiones assensionesque existunt de coelestium corporum in tellurem operante virtute; calorque, qui divinitus ab astris, Sole praecipue, defluere videtur, majori & praestantiori virtute in inferiora agere, eaque commovere videtur, quam alius ullus, qui apud nos quovis modo excitatur: non solum quod ab illo omnia crescere & efflorescere conspiciuntur, sed etiam quod sine illo omnia horrida & inculta jacent. Hunc non solam qualitatem esse, Veteres & Platonici putaverunt, sed corpus quoddam aethereum, tenuissimum, omnia pariter penetrans; quod etiam magnum naturae seminarium nonnulli eorum vocare consueverunt. alii vero non esse corpus, & permeare elementa existimaverunt; sed quod corpus caeleste, aethereum est, ab elementis separatum, cujus naturalis motus est circularis. Ab hoc tamen corpore in elementa profluit lumen, motus, & tepor aethereus, non corpus, sed aetherea qualitas, quae omnia penetrat & permeat elementa; quam Aristoteles dicit non esse calorem ignis, sed proportionatum quid elemento stellarum; quae quidem etiam sententia longius à vero aberrat. Nam motu astrorum calor non efficitur; motu enim tantum incalescunt corpora, cum solidiora aut materiata satis cum renitentia concurrunt concutiunturque. Sed neque circulari motu corpora apud nos trahuntur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
