# De mundo 80

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/80

astra enim nihil attrahunt: tepor vero nullus desuper dimanat, nisi per lumen; Lumen vero in tellure humorem telluris attenuat, calorem excitat; unde ab astris lumina varia varios habent effectus. Virtutes vero astrorum aliae non à calore fiunt: calor enim adveniens ex lumine ejusdem est efficientiae & naturae cum caeteris caloribus, agiturque humor eodem modo per lumen, sicut per calores hic apud nos prognatos. Melius tantum operatur lumen propter moderatos tepores; attamen in planis quibusdam regionibus & Soli expositis juxta Aequatorem, fervores nimii faciunt sterilitatem & desertas regiones. At quod Veteres corpori aethereo imposuerunt, recentiores coelesti calori; cum aliud quidpiam in formis procreari, & in tellure afficienda concutiendaque praepotens dominansque manifesto intellexissent. Sed relictis eorum sententiis sciendum est, quod illud alterius naturae est, à forma deductae, non materiatae, nec à lumine aut calore provenientis. Sunt enim in astris formae primariae, singulares & propriae; sicut in tellure, magnetica praepotens & egregia. Ob eamque causam Luna cum sine lumine fuerit in interluniis, tellurem concutit & humorem ducit. Etiam & potens est cum sub horizonte fuerit, & aestum promovet, sicut in imo meridiano & mediae noctis angulo. Ob eamque etiam causam errones longe diversis modis tellurem & corpora afficiunt; Venus aliter quam Saturnus, Iupiter Marsve aliter quam Mercurius aut Venus; qui & propriis luminibus, & solaribus etiam fulgent. quod si nulla haberent lumina, ut Luna, effectus tamen facerent. Eodem etiam modo stellae fixae influentias quasdam immittunt, tanquam rerum plurimarum seminaria, quae nullis obicibus refraenari possunt; non aliter atque primaria magnetica virtus telluris & ejus partium, efficientiam habent à nullo impeditam.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
