# De mundo 82

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/82

CAPVT XXVIII. De calore quid sit. SI quid in rerum natura cognoscendum praecipue & colendum sit, illud necesse est quo vivimus, & terrarum globus incredibili varietate, & perpetua rerum vicissitudine consistit, & mutatur. Maxime vero etiam hoc studium amplectendum est, post tot totiesque decantatos de calore errores; quia cum infiniti auctores infinita volumina de calore scripserint, & varie commentati sint, nemo adhuc, quid esset calor, recte definivit, nec illius essentiam aut naturam, virtutem, qualitatem probe monstravit. Tantum admissa Aristotelis quaedam de calore est definitio, per quam non magis ejus natura cernitur, quam cum ad clibanum pistor, aut ad fornaces ardentes excoctor metallorum assedit. Sic ille 2 de Generatione, θερμὸν γάρ ἐστι τὸ συγκρῖνον τὰ ὁμογενῆ; id est calor est quod congregat homogenea. Definitur hic calor ab effectu quodam secundario in quibusdam corporibus. Sed & neque effectus ille calorem omnem sequitur. forsan excoctor metalli cum videret plumbum à recremento suo purgatum per ignes effluere, primus talem cujusque caloris somniavit effectum perpetuum, & essentialem differentiam. At parvus calor non congregat tali modo quicquam, vehementissimus absumit. Cera, Resina, Cinnabaris, mixta firmè in sigillaria cera, an igne singula congregantur aut calore? calent, funduntur, ardent, non separatim congregantur. Ridiculum illud interpretum Aristotelis, calidum congregat homogenea disgregat heterogenea, ut cum lignum apponitur igni, conjungit ignem igneo, ut fumum, & aërem aëreo, ut vaporem ex humore effluentem & exspirantem vapori, & aqueum aqueo, ut humorem per extremitates distillantem humori, & terrenum terreno, ut cinerem cineri.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
