# De mundo 88-2

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/88-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/88-2

CAPVT XXXI. Calor non est qualitas. Alor vere non est qualitas, aut prima, aut secunda: sed actus. Qualitatis autem nomine insigniri potest, ut à sensibus nostris agnoscitur, & quia qualia dicuntur corpora, quae calida. Calor actus vere est, omniaque quae calescunt, cum humore calescunt. terra enim omnis, licet arida videatur, tamen succum habet suum. Quae vero summè sunt arida, calescunt tamen ab ambiente, imimbibuntque aërem humidum, ut calx.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
