# De mundo 88

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/88

satis enim alibi explosa est à nobis opinio deductionis & gyrationis elementorum à coelo; ignisque elementum non ita superiora occupat, ut docetur vulgato errore. Non minus prava est Aristotelis ratio adjuncta: tale, inquit, fit in hisce sagittis, quae feruntur; hae namque adeo igniuntur, ut plumbum, quod est in ipsis, liquescat, atque cum in ipsis hoc fiat, circumdans & etiam ipsas aër hoc idem patiatur necesse est. quod quidem falsissimum; millies enim celerior motus sagittae, plumbum nunquam liquescere coegit. Sclopetorum etiam globuli, qui multo celerius, quam sagitta ulla, feruntur, minime liquescunt, etiamsi ab ignea vi penetrabili efferuntur.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
