Latin
CAPVT XXXI
William Gilbert, De mundo 89
Unproofread scanNot analysed yet
metalla verò, &marmora minus calorem concipiunt unquam; teporem tamen retinent ab ambienti, quem etiam tenuerunt à prima origine; nunquam enim extra circumfusas naturas calentes posita fuerunt. Forma continet &disponit; calor verò actus humoris dat motum. CAPVT XXXII. Attenuationem humorum per attritionem fieri, non post calorem à calore, adeo ut simul cum calore causa attenuationis conjuncta sit. YNstabunt forsan, non ab attritione calorem, sed à calore attenuationem humorum fieri. Silex supra ferrum atteritur, in ipso ictu; attrito humore, calor sentitur, vel excessus caloris, qui ignis dicitur. Atque hic non subsequitur calorem attenuatio, sed calor ab attenuatione, aut ipso humore jam attenuato. calidus igitur humor, aut humoris actu vehementiori ignis. Lumen, quod à Solis luce dimanat, per se calidum non est, donec corpus feriat, humorem insitum aut proxime circumfusum atterendo; unde caloris ille sensus. Qui calorem diurnum existere putant luminis aut radiorum supra tellurem reflexione, multum aberrant, ut alias fusius docebimus. ita etiam lumen per speculum ardens, fundendo humores, calorem facit, sive fuerit concavum speculum, sive vitrum diaphanum. Primordia igitur calorum ducuntur ab attenuatione humoris; ignis verò &calor, continuatione &vicinia proximos humores attenuant, &calorem excitant. Actus enim actum infert, igneusque actus per humorem serpit.