Latin
CAPVT XXXIII
William Gilbert, De mundo 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quod frigidissimum igitur est, in ambienti existit, non in telluris globo. quomodo verò in ambienti sit, postea discernendum. Sed illa ratio frigoris suspecta esse videatur, quod potestates rerum plerasque illustres evertat; ut non jam qualitates, aut habitus sint, sed habituum &qualitatum privationes habeantur, velut gravitas levitatis, durities mollitudinis, dulcor amaroris, nigroris albor, atque ea denique omnia, quae suapte vi adversaria sunt. At his plurimis cum longe alia ratio sit, quod aliae sunt tantum affectiones nudae, denominationesque impositae, aliae verò existentiae &entitates manifestae, nulla frigoris existentis assertio adduci ex comparatione, similitudine, aut analogia potest. Dicunt etiam, quod omnis privatio sit ignava &otiosa, ut caecitas, surditas, silentium, mors; cum &formarum sit à suo statu dimotio, &naturae eversio, nec sit ulla per se natura. Atqui frigus corpora, quibus inhaeret, non minus quam calor, &afficere &immutare potest. Ejus enim efficientiâ multa conglaciantur, multa rebus ipsis accumulata accrescunt, multa densantur. Nec ejus stabilitas &pigritia iners censeri debet, sed robore valens atque firma, in qua momentum atque vigor sit coërcendi atque cohibendi. A nobis verò infertur, non aliter quam à fuga caloris, cum ipse humor vi attritus, rursus ad pristinum statum redire satagit: Sicut visui obstructis meatibus obvenit caecitas ita corporibus ex calefactis insequitur frigus, tanquam privationem, caloris fugâ.