Latin
CAPVT XXXIII
William Gilbert, De mundo 93
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem nonnulla fervidiora si frigus deprehendat, acrius constringit, &vehementius cogit, ut ferrum quod candens in lacu tingitur, hoc fit magis ex vehementi &subita reversione ad pristinum statum, cum attritus etiam humor subito constringitur, constrictione propter subitam fugam caloris fortiori. Sic quae vi projiciuntur, ultra suum locum proprium feruntur. Ajunt etiam, quod nulla privatio accretionis aut diminutionis sit particeps. Nec recte dicas, quod oculis qui capti sunt, ex iis alium alio magis esse caecum; nec qui silent, ex iis alium alio minus loqui; nec qui non vivunt, ex his alium alio magis esse mortuum. at in frigidis magis &minus, admodum &parum, atque omnino intensio &remissio longe lateque patent, ut in calidis. Sed nos etiam vere intelligimus, quod si aliquod corpus apud nos totius caloris fugâ, exspiratione, &exstinctione coiret, non dari aliud tunc corpus eo frigidius. Mors vero sanitatis &vitae est consummata privatio, velut aegritudo &insanitas perfectae sanitatis. Caecitas etiam visus absoluta privatio; male videntes privantur secundum magis &minus luce desiderata. Sic clamor, stridor, silentium, &altum silentium, multa nox, aut subterranei specus privamen habent lucis &extremas tenebras. Minus tamen tenebrae offunduntur rarefactis nubibus, ut stellarum lumen aliquantulum appareat, &adhuc minus, cum instat diluculum. ut igitur discedente luce tenebricosus redditur aër; ita calore etiam migrante superest frigidus aër, nec aliud quicquam quam mera privatio. Quare omnis talis ratio vana est &sophistica, cum semper interponant privationem, tanquam existentis qualitatis plenariam ablationem; cum privatio, ab omni qualitatis &caloris robore ad ultimam exstinctionem &interitum, sit revera nihil existens, sed denominatio imposita frigoris, pro caloris evanescentis modo, &proportione.