# De mundo 95

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/95

sed manent tamen in quiete corpora calida; etiam in tenebris non refrigerantur, nisi primum ambiens corpus frigidum fuerit, cujus vicinia alterum immutatur. Solidiora corpora, ut metalla, lapides duriores, praesertim vitrum & gemmae, ut crystallus & adamas, frigidiores videntur caeteris corporibus, quod non ab ambiente ita calent. Aër enim in illorum superficies tantum ingressum non habet, ut in ligna, in vestimenta; quare parum ab aëre calent. Frigus nec ab aqua, nec à terra procedit, sed privatio est actus; ita in vacuo, caloris privatio. (Secundum quid, privatio actus: Simpliciter, privatio fluoris, & corporis, ubi Frigus q & vacuum

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
