# De mundo 96

William Gilbert, De mundo, CAPVT XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/96

Attractionem vero dicimus, corporis ad corpus motum localem, attracti ad attrahens, in quibus attrahens quiescit. Philosophi attractionis causas constituunt quasdam, Medici vero alias plurimas enumerant, & multa etiam attrahentia corpora. Atque sane quae vegetantur omnia, succum sibi salutarem & beneficum alliciunt, veluti stirpes actis in tellurem radicibus. Animalia vero ventriculis, & primis mesenterii venis hauriunt quidem quod sibi proficiat, toto promovente calido, cum forma specifica componenti; crescentiumque corpora non aliter attrahunt. Calores vero, calidaque extrinsecus adhibita, aut corpora, aut medicamenta, falso dicuntur attrahere. Ita ut vana illa tota attrahentium medicamentorum sylva & inutilis sit. Nullus enim calor, nec à Sole, nec ab inflammato aliquo, corpora aut humores allicit, ut falso totae Philosophorum & Medicorum scholae docent. Ita neque à substantiae proprietatibus, juxta Galeni sententiam, attractiones naturales fiunt. Quae vero à corporum successione, propter vacui fugam, ducuntur & attolluntur, verae quidem motiones sunt, sed violentae, non secundum naturam. De attractionibus, quae vulgo naturae adscribuntur, nonnulla sunt dicenda, ut perversae & inutiles, confirmatae omnium fere judicio, ineptiae prorsus deleantur, aut ized by Google Dig aut saltem labefactatae minus noceant. Sed damus inprimis, vegetabilia omnia succum convenientem trahere, quo crescunt, & vigorem concipiunt: quod vero in illis allicit, nonnulli volunt formam substantialem esse, non totius substantiae proprietatem, ut Galenus voluit; à forma substantiali apprehendi & duci alimenta, ut à primo attrahente & praecipuo, atque à temperamento nativo tanquam secundo sive instrumentario movente, inter quod & effectum, nullum medium intercedat.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
