# De mundo ii

William Gilbert, De mundo, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/ii

LECTORIS. CHartulas & Codicillos hos indispositos, imo potius dispersos, quaerendo repeCri, repertos pro virili composui; non pro gravitate argumenti, neque pro merito Authoris: fortassis etiam nec ex voto illius si vixisset: qui certe veritatem indagatam suo genio felicius adornasset. Ego vero animo haerebam, ne supprimendo argumentum tanti ponderis, ingeniis ad magna propensis injuriam facerem. Vicit timorem spes bene merendi, simul & provocandi alios, mediante pietate, quae in fratrem summum officium meum exigit, qui me amore plusquam fraterno dilexit. Nihil mihi tribui volo praeter officii curam & rationem; illi autem & huic ejus immaturo operi fidem percupio & memoriam. Tu vero, Lector, quisquis es, qui in hoc argumento plus sudaveris, vel in illius gratiam aptius in hoc opere laboraveris, mihi gratum feceris. NOTA. Mirabitur fortasse Lector fratrem utrumque vocari Guilielmum. Sed quandoque id fieri apud Anglos, nec sine causa ad rationes oeconomicas spectante, & ab iis etiam qui ordinis in populo non infimi sunt, sciunt Anglicarum rerum periti, & author mihi est G. B. vir longiore vita dignissimus, qui nuper concessit ad plures. gii ed by ize pogle Clarissimo Doctissimoque Viro ANTONIO VIVIANO Bovinii Domino, S. D.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
