Latin
EPISTOLA
William Gilbert, De mundo iv
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA rente suo orba facile exhalat putida temporis iniquitas, evincendas bene advocatô Patroni praescripti numine. Neque ille procul quaerendus cum te nobis non fortunae temeritas offerret, obvia rapientis in auxilium, sed ratio daret è selectu, tantô in me, tantô in omnes exquisitioris solertiae literas affectu, ut amoliri non licuerit inorati vitium, si alio vota transferrem benevolentiae &vindicis adversus aevum petulanti Critica, &benignius habiturae quidquid fortuna, libris inominata non expertis limam sui Authoris, hîc admisit excusandum. Conatus enim in difficili materiâ, &quae ab omni posteritate sperat progressum, non fraudandus justô praeconiô, etsi alibi in vitium exciderit; qui &infelicem librariorum manum sensit, è qua depravatissimè optima exirent, &generosos ausus non illaudata sui fiduciâ inserens arduis, frui haud posuit seriore aetatis profectu. Inveniet enim omnis seculi labor, si in Dictaturae angustias, praescindentis alas magna tentaturis ingeniis, compingi se non patiatur, in quo cum laude desudet, pervestigaturus latebras naturae in abdita refugientis. Accipe igitur. Vir clarissime, quod &Maecenatis curam deposcit, &obsequii nostri obsidem ex alieno probare tibi studet; cum mea excutienti nihil non occurrat quod virtutis vestrae pretio impar sit, &longissimè infra tuorum in me meritorum magnitudinem jaceat. Vale. Middelburgi Zelandiae, XI Kalend. Novemb. CIƆIƆCL. LEC. ed by Goo Dig VILIELMI BOSWELLI magna &justis quaesita meritis gloria fuit apud eruditos nostri temporis.