Latin
EPISTOLA
William Gilbert, De mundo ix
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum injicio dubium, quod non extrico, &tanti si est, felicioribus conjectoribus, &ab ista Gilberti lectione, quâ jamdiu publicus fuit, instructioribus enodandum relinquo, Physiologia nimirum haec, an de Magnete libri (qui omne punctum apud castigatissimi judicii viros, Galilaeum, alios, tulerunt) prius compositi sint; non leve momentum ad hasce de natura disceptationes. videor collegisse, quae istud suadeant, &habere rursus unde in hanc partem inclinatior sim, ut suspenso assensu, cum nihil mihi determinare liceat, cogar ἐπέχειν. Sed ut iis omissis ad institutum revertatur oratio, etsi judicium de physica πραγματεία, quam damus, non interpono, quod in speculationibus istis versaturo &avide candideque ϕυσολογοῦντα defero, id tamen celare nolo, opus hoc viris magnis &famae celeberrimae, scriptaque frugis reprobae non dignantibus otio literario lectum olim in scriptis, correctioris, nisi fallor exemplaris, quam sunt illa quae ad nos per venerunt, cum fatigare patientiam, &ingenio tormentum admovere alioquin noluissent.