# De mundo xvi

William Gilbert, De mundo, CONTRA ARISTOTELEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xvi

CONTRA ARISTOTELEM. LIBER PRIMVS. CAPVT PRIMVM. Quomodo, & à quibus, de natura & rerum principiis coepta Philosophia. Vi primis in natura hominibus exactam rerum omnium & scientiarum cognitionem, artesve & scientias excultas, desuper infusas existimant, manifesto quidem illi errore (licet ingenuo & pietate quadam pleno, quod Patrum primorum famam & memoriam eo amplius colant) desipere videntur. Moses, vel ipsa scriptorum antiquitate venerabilis post decimas in terra generationes Iubal ostendit Musices institutorem & magistrum; Tubalcain fabrum & rei metallicae opificem fabrilem: (artem summe necessariam;) Musicam vero concentuum, harmoniaeve illecebris jucundissimam. Latebant tamen adhuc naturalis Philosophia, siderum scientia caeteraeque artes Mathematicae; inhorruit terra sylvis, sterilis jacebat in campis arena; homines nudi, indocti, vagi. Tandem cum ex dominatu, legibus licet paucissimis & heroum quorundam virtute & imperio, gens quaedam subacta fuit, concurrentibus ingeniis, de sermonibus, de literis, & scripturis coepit inquiri. atque à talibus initiis ubi ad majora progressum, prodiit in lucem Arithmetica ars, simulque Geometriae fundamenta jacta: paulo post temporum habitae rationes, & Astronomiae observationes nonnullae institutae sunt.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
