# De mundo xviii

William Gilbert, De mundo, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xviii

Tales fere, licet artem militarem aliquantulum calluerint, fuere Britanni bello cum Iulio Caesare Britannico, Germani, Galli, Hispani, Itali priusquam Roma floreret; Graecia etiam, quae caeteros omnes Barbaros nominabat, suam etiam agnovit barbariem; sic tempora mutantur & nos mutamur in illis. Nam in praecipuis olim civitatibus, quanquam illae amplissimae, aedibusque frequentibus vastissimae extiterunt, paucae tamen humaniores aut mechanicae artes inventae: perfectae verò aut absolutae nullae. nec rem fere rusticam agnoscebant ullam; praeter quam sylvae sponte, in pascuisque pecora dabant. Neque magis Heroum, aut Deorum innotuit fama, numerusque auctus, decretique honores cultusque, quam quos in tanta simplicitate & indigentia, abditorum quorundam inventa, & quasi rudimenta, in communem hominum utilitatem aperuerunt. Apollinis reverenda & inclyta fama est, quod Medicinam prorsus ignotam primus indicarit; veluti & Aesculapii, & Hippocratis. Cadmus metallorum conflaturam invenit; Ceres cultum terrae & fruges; Minerva olivam, Mercurius lyram. CAed by Google Dic Quis primus elementorum finxerit fabulam, & quomodo in hunc diem manserit opinio.

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
