Latin
CAPVT II
William Gilbert, De mundo xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò ut caeteris explosis, publice jam nunc permulta in scholis omnibus, ejus monumenta sola, aut suorum sectatorum ac imitatorum dogmata, tanquam impensae virtutis trophaea spectarentur. Nec quisquam unquam repertus fuit purpuratus magister, qui non mordicus vel unamquamque conclusionem defenderet, vel saltem conciliare, &ab injuriis defendere insudaret. Sic namque apud Majores nostros, maxime bonarum artium naufragio, praevalebant Majorum placita, ut nil nisi quod patres censebant, sapere, nisi quis publice insanire volebat, liceret. Ob eamque causam à Gothorum illuvie, qua cuncta insana barbarie inhorruere, usque ad Avos nostros, cum rursus emergere literae &ingenia coepere, nihil inventum, observatum fere nihil, cuncta caligine &tenebris obscurata delitescebant. At posterior haec aetas, explosis Barbaris, Graecos &Latinos probe quidem pristino ornatui &decori restitui curavit. Restat, si illi minus vere scripserunt, &quo minores minusque celebres effectus nostri Sophi praestare potuerunt, melioribus &frugiferis institutis, non novitate contemnendis, (nihil namque vere novum, quod verum, sed ab aeterno perfectum, licet miseris mortalibus inauditum,) tanto studiosius ad sanitatem reducantur, fructumque ferat Philosophia: ne à Barbaris amplius, Paracelsistarum audaculis rabulis (quanquam non desunt Paracelso sua encomia) ab idiotis, à plebe ubique &imperitis, tanquam inutiles &rerum imperiti verbaque dantes judicentur. CAQuod Mundus à Lunae circulo ad Terrae centrum elementis non sit refertus.