# De mundo xxiv

William Gilbert, De mundo, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-mundo/xxiv

Quare determinatum volunt, à concavo Lunae ad summum firmamenti, omnia pura, perfecta, immutabilia & coelestia; infra vero, regionem elementarem omnibus injuriis obnoxiam, corruptibilem, & inquinatam: quod ut vanum est & falsum, ita mundum sensibilem sic distinxisse, ut nulla esset in eo comparatio aut proportio, ridiculum. Quid unitas cum millibus, quid granum tritici cum modio, quid elementaris eorum phantastica moles, cum universa rerum natura comparatur, quae ne nominari quidem cum illa, meretur? Apud Indos occidentales Insulae sunt exiguae, quibus natura durior cuncta negavit, infortunataeque dicuntur, veraeque infelices sunt caeterarum omnium Provinciarum respectu; igitur apte quis distinxerit terrarum orbem, in frugiferum orbem & infortunatas has insulas?

---

William Gilbert, De mundo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mundo_nostro_sublunari.
