# Exercitationes de generatione animalium 104

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/104

Dico autem, non ex accidenti; quia fieri potest ut aliquis sibi ipsi sit caussa sanitatis cùm sit medicus: veruntamen, non quatemis sanatur, medicinam habet; sed accidit eundem esse medicum, & sanari. Idcirco haec aliquando à se invicem separantur. Similiter vero se habet unumquodque aliorum, quae fiunt: millum enim eorum habet in se principium effectionis; sed quaedam in aliis & extra habent, ut domus, & unumquodque aliorum quae manu efficiuntur: quaedam in se ipsis quidem habent, non tamen per se; nimirum quaecunque ex accidenti sibi ipsis caussae fieri possunt. Natura igitur est, quod dictum fuit. Naturam verò habent, quaecunque habent ejusmodi principium. Atque haec omnia sunt substantia. Natura namque semper est subjectum quoddam, & in subjectoHaec quidem propterea fusiùs, & disertis autorum verbis à nobis recitata sunt; ut indè constet, quae ovo tribuimus, omnia illiinesse; nempe materiam, organum, efficientem caussam, locum, & siqua alia ad generationem pulli requiruntur. Maximè autem, ut difficillimarum quaestionum veritas hinc elucescat: nimirum, quidnam, & quale sit principium illud, unde motus, & generatio? Quâ virtute semen agat, secundùm Aristotelem? Quid denique semen ipsum foecundum reddat? (Vult enim Philosophus, naturam in omnibus corporibus naturalibus esse principium motûs & quietis innatum, non autem secundùm accidens.) Utrum id, quod in ovo est caussa, opifex, & principium generationis, omniumque operationum vegetativarum & vitalium, (nimirum conservationis, nutritionis, & accretionis) sit innatum, an inditum? Et an primò insit, ac per se, ut natura quaedam; an secundùm accidens, ut Medicus in sanatione? Num insitum, an acquisitum sit, quod ovum in pullum transformat; aut jam in ovario caeptum nutrit, auget, perficit: quodque ovum requietum conservat? Praeterea, quod facit, ut ovum soecundum sit, utrum appellandum sit anima? an pars animae? aut quid animae? aut aliquid habens animam? aut intellectus? aut denique numen? quia in finem agit, omniaque ordinat cum providentia, & arte inimitabili, modoque incomprehensibili; semperque procurat quod melius est, tum ad esse, tum ad bene esse; ad tutelam etiam, atque ornatum. Idque non solùm in ovo perfecto, quod foecundat; sed etiam in subventaneo, quod nutrit, auget, & conservat. Imò verò quod non modò vitellum in vitellario, sed & minimam papulam (unde is nascitur) ad seminis milii vel sinapios duntaxat magnitudinem, nutrit, auget; albumine demum, chalazis, membranis, & cortice investit. Quippe probabile est, ovum etiam improlificum sive sterile, ab interno & innato sibi principio, (licè intra gallinam contineatur, eique adhaereat) semet ipsum nutrire, conservare, augere, & alterare, (haud aliter quàm ova piscium, & ranarum foris exposita crescunt, & perficiuntur) de papula in vitellum transformare, ex ovario in uterum transferre, (quamvis nullam cum utero connexionem habeat) albumina ibidem induere; denique membranis, chalazis, & cortice perfici.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
