# Exercitationes de generatione animalium 107

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/107

& quidnam sit in ovo, quod ante animae adventum cicatriculam dilatat; vitellum attollit sursum; oculum (à nobis dictum) & colliquamentum efficit; liquorum constitutionem permutat; omniaque ad futuri pulli fabricam praeordinat, cùm ne hilum quidem pulli adhuc existat? Aut unde dicemus alimentum pullo accedere idoneum, quo nutriatur, & crescat; cùm pullus nondum sit? Videntur enim haec opera vegetativae pulli animae esse, quae pullum respicit, ejusque nutritioni, atque augmento consulit. At verò, inchoato jam, aut semifacto pullo; quid foetum cum liquoribus unum, continuum, & connascentem reddit? Quid pullum nutrit, auget; ac liquores ei alendo idoneos, à putredine vindicat, praeparat, colliquat, & concoquit? Cùm anima sit actus corporis organici vitam habentis in potentia, incredibile est eam pulio inesse, antequam quicquam corporis ejus organisatum fuerit. Nec magis credibile, eandem esse ovi, pullique animam: siquidem anima est conservativa ejus duntaxat, cujus est: pullus autem, & ovum, sunt res diversae; variasque operationes vitales edunt, imò verò contrarias; adeò ut alterum ex alterius corruptione nasci videatur. An fortè dicendum? idem esse principium, & caussam vitae in utroque; nempe in pullo semifacto, & reliquo ovo; tanquam ejusdem corporis unus simplexque actus foret; aut quasi ex partibus unum corpus naturale producentibus, una quoque anima prosiliret, quae tota in toto esset, (ut vulgò dicitur) & tota in unaqualibet parte. Quemadmodum in arboris trunco, foliis, aut fructibus videre est: ubi separatione sive divisione factâ, (quocunque demum id feceris loco) dicimus, idem esse hujus, & totius principium, sive caussam primam: est hujus tamen quasi forma & finis, illius verò ut principium. Ita etiam in linea, quocunque in puncto divisio facta fuerit; erit illud anterioris partis finis, sive terminus; posterioris autem principium, sive exordium. Idemque videatur contingere in qualitate, & motu; nimirum in transmutatione qualibet, ac generatione. Et haec quidem hactenus: postea verò susiùs & accuratiùs de his agemus, cùm de natura animae foetûs quorum libet animalium, universim disceptabimus; & quid ea sit? unde, & quando adveniat? cui parti primùm insideat? & quomodo tota in toto, & tota in qualibet parte, eadem alia, atque alia sit? ex plurimis observationibus determinabimus. Ovum Exercitatio 26. CIcuti dicimus (inquit Fabricius) ventriculi actionem, esse chylificationem; & testium actionem, seminis generationem; quia in ventriculochylus, in testibus semen comperitur, sic ovorum generationem esse pennatorum uteri actionem, omnino asseveramus, quod ovum inibi inveniatur. Itaque instrumentum & locus generationis ovorum nobis omnino cognita sunt & perspecta. Praeterea vero, cum duo sint uteri in pennato; superior, & inferior, iique inter se admodum dissimiles, ideoque dissimilem inter se actionem habentes; similiter clarum est, quaenam sit utrique peculiaris actio concredita.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
