# Exercitationes de generatione animalium 109

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/109

A matre autem, vel matrice, ea proficisci nequeunt, cum qua ovum nullam cohaerentiam, sive unionem habet; sed liberum & sejunctum (tanquam filius emancipatus) in cavitate ejus volutatur, & perficitur, ut plantarum semina in terrae gremio; ab interno nempe principio vegetante: quod nihil aliud esse potest, quàm anima vegetativa. Multò verò magis constabit, animam ei inesse; consideranti, quo pacto, quove motore, vitellus rotundus, & amplus, à vitellarii racenio abruptus, per infundibulum (exiguum nempe tubulum tenuissimâ membranâ contextum, nullisque fibris motoriis instructum) descendat, viamque sibi aperiendo, uterum per tantas angustias adeat; ibidemque sese nutriat, augeat, albumine cingat. Cùm interea nullum organum motorium in vitellario reperiatur, quod expellat; aut in infundibulo, quod transmittat; aut in utero, quod attrahat: neque ovum utero per venas jungatur, ut in ovario; nec per umbilicum ab eo dependeat; ut Fabricius verè asseruit, & clarè ad oculum liquet. Quid superest igitur tam ingentia opera cernentibus, nisi ut cum Poëta dicamus, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem. Et licèt ovorum primordia (quae papulas esse diximus, & semen milii referre) vitellario per venas, & arterias cohaereant; (quemadmodum plantis sua semina adnascuntur) ideoque partes gallinae esse videantur; &, reliquarum partium more, vivere, & nutriri: manifestum tamen est, ut semina à plantis separata non ampliùs earum partes censentur, ita nec ova ad maturitatem jam perducta, foecunda reddita, & à vitellario abrupta, gallinae partes haud ulteriùs aestimanda esse; sed, instar filii emancipati suique juris facti, propriâ animâ gubernari, & vegetari. Verùm hac de re postea uberiùs dicetur, cùm de anima embryonis generatim disputabimus; & de vegetativae animae praestantiâ, & numine, ex admirandis ipsius (non sine providentiâ, arte, & intellectu divino) operibus agemus: quae profectò intellectum nostrum non minùs, quàm dii homines, superant; adeoque (on. nium consensu admirabiles sunt, ut obscura mentis nostrae acies, lumen tam impervestigabile nullo modo penetrare queat. Quid dicemus de animalculis in corpore nostro natis, quae prooriâ animâ gubernari, & vegetari nemo dubitat? Hujus generis sunt lumbrici, ascarides, pediculi, lendes, syrones, acari &c.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
