Latin
111
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 111
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò (ait Arist.) animae plena sunt omnia. Alibique, etiam statibus vitam De gen. anquandam, atque ortum, &interitum inesse, arbitratur. Vitellus auIbid. l. 4. tem cùm jam abrumpitur, omnique cum gallina connexu privatur; haud dubium est, quin, (ut fabae, aliaque legumina humorem è terra suâ sponte sugunt, absorbent, &digerunt) ille per infundibulum transiens, &in uteri cavo existens, lentam (ut diximus) humiditatem attrahat, in se recipiat, eâdemque sese nutriat, augeat, albumine cingat, membranis &cortice muniat, tandemque perficiat. Quibus ritè pensitatis, propriam illi inesse animam, concludimus. Ovum non fieri absque Gallina. Exercitatio 27. Elictis autem, quae dubia sunt; &disceptationibus ad univerRsalem de hac re contemplationem dilatis; ad certiora nunc, magisque obvia accingimur. Et primò quidem, ovum foecundum fieri non posse citra galli &gallinae operam, manifestum est. N mpe absque gallina, non fit ovum; nec foecundum evadit, sine gallo. Quod opinioni illi adverfatur, quae primum animalium ortum è limo terrae deducit. nimvero, cùm partes plurimae genitales (testiculi scil. &vasa deferentia in gallo) tam insigni arte atque industriâ, tantaque cum ratione fabrefectae sint; &similiter in gallina ovarium, &uterus, iisque inservientes venae, atque arteriae, tam affabrè concinnatae; &in singulis eorum, situs, figura, &temperies miro ordine constituta reperiantur; eaque omnia ad ovi generationem ac foecunditatem aliquo modo requirantur: certum est (siquidem natura nihil frustrà agit; nec per ambages operatur, quoties compendio uti licuerit ovum, sive naturae sponte, sive alio aliquo modo, quàm quo nunc fit, (à gallo nempe, &gallinâ) produci non posse: nec pariter gallum aut gallinam, aliter, quàm ab ovo, procreari unquam potuisse. Atque ità gallus &gallina ovi gratiâ sunt; ovumque similiter Ovum non fieri absque Gallinae. liter eorum caussâ est, dubitesque meritò, cum Plutarche, quodnam eorum sit prius, ovumne, an gallina? Quippe haec naturâ prior exstitit, illud autem tempore. Quicquid enim praestantius est, id quoque naturâ prius est; unde verò aliud producitur, id tempore prius reputandum est. Vel dicamus; illud ovum, hac gallinâ (quae scil. ex eo gignitur) antiquius esse: &vicissim, illam gallinam hoc ovo (quod illa peperit) tempore praeexistere.