# Exercitationes de generatione animalium 116

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/116

quid nempe sit in ovo, quod ipsum reddat foecundum? quidve in conceptu, quid in semine, & quid in gallina sit, quod iis foecunditatem praestet? quid etiam in gallo, quo à sterili differat? Estne. eadem illa caussa, quam in foetu animam diximus? an pars aliqua animae vegetativae? Quippe ad perfectam generationis scientiam plurimùm conducit, ut caussa prima intelligatur: scientia enim ex caussis cognitis, praesertim primis, oritur. Nec minùs ad naturam animae intelligendam, facit haec indagatio. Quinimo veritate hac ritè perspecta, non modò Aristotelis de generationis caussis sententia refellitur, aut castigatur; sed, & quae à Medicis contra eum scripta sunt, facilem solvuntur. Quaerimus itaque, utrum in ovo, vitello, papulâ, gallo, gallinâ, ejusve utero, idem sit, quod foecunditatem praestat, an diversum? Similiter, quâ ratione conveniant, aut discrepent? Tum etiam, an substantia sit, unde haec virtus profluit? susceptivum enim videtur potentiarum, facultatum, atque accidentium. An corporeum quoque sit? mistum enim videtur, quod mistum generat; similitudinem nempe, mari & foeminae communem; qualis anceps species ex phasiano & gallinâ producitur. Id etiam corporeum videtur, quod aliunde patitur; adeò, ut non modò foetus imbecilles procreet, sed deformes etiam, ac morbosos, parentumque virtutibus, aut vitiis obnoxios. Praeterea de singulis dubitare licet; num id, quod foecundum facit, ingeneretur, an aliunde accedat? nempe utrum ab ovo, in pullum traductum sit; à gallina, in ovum; à gallo, in gallinam? Videtur enim aliquid esse ex traduce; quod à gallo scil. traducatur in gallinam; ab hac, in ovum, uterum, & ovarium: de semine in plantam & è planta rursus in semen, quod foecunditatem impertit. Quippe omnibus, quae generatione perpetuantur, hoc commune est, ut ex semine ortum suum ducant. Semen autem, conceptus, atque ovum, ejusdem generis sunt; & quod foecundum facit, in iis omnibus idem, aut consimilis naturae est; idque divinum, analogon coelo, arti, intellectui, ac providentiae. Quod ex admirandis eorum operibus, artificio, & consilio facilè videre est; ubi nihil Ovum non sit, ut voluit Arist.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
