Latin
117
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 117
Unproofread scanNot analysed yet
hil frustrà, temere, aut fortuitò; sed alicujus boni, finisque gratiâ omnia instituuntur. De universali quidem hujus rei speculatione, ac scientiâ, posthaec suo loco fusiùs agemus: quatenus autem de ea obiter disserendi occasio, ex ovo gallinaceo, oblata est, jam diximus. Nempe, quot rebus insit, quod foecunditatem apportat? &quomodo insit? an tanquam accidens, ut affectus, habitus, potentia, aut facultas? an ut forma, &substantia? an ut contentum? an tanquam in parte? quoniam certò constat, ovum subventaneum differentiis omnibus sensibilibus verfectum esse, &tamen infoecundum. Uterum similiter, &gallinam perfectam esse; ut &gallum; sterilem tamen; utpote eo carentem, quod faecunditatem affert. Quae omnia nobis enarranda veniunt; postquam, quid, &quomodo, duo principia, mas &foemina, ovo, ac generationi conferant; &quo pacto ambo efficientes caussae, ovique parentes dicantur, exposuerimus. Ovum non eo modo à Gallo &Gallina provenire, quo voluit Aristoteles. Exercitatio 30. Ertum est, ut diximus, ovum foecundum non nisi à gallo &gallina fieri: non tamen eo modò, quo Arist. arbitratus est; ut gallus nempe solus efficiens primum sit, &gallina materiam duntaxat praebeat. Neque enim cum eo sentio, ubi ait: Cum semen Degen, an de mare accessit in foeminae uterum, partem purissimam excrementi constituit. l. 2. c. 4. Pauloque post: Cum autem excrementum foeminae in utero constiterit, à maris geniturâ fit tanquam lactis coagulum: coagulum enim lac est continens calorem vitalem, qui partes similes ducit eodem, &unit, atque constituit: &genitura ita se habet ad menstruorum naturam. Eadem enim natura lactis, &menstruorum est. Itaque coactis jam partibus, corpulentus humor excernitur, obducunturque circum parte resiccescente terrena membranae; tum necessario, tum etiam alicujus gratiâ. Haecque pari modo in omnibus tam oviparis, quàm viviparis habentur. Res autem in generatione ovi, longè aliter se habet: neque enim semen, (aut genitura potius) à mare in coitu proveniens ullo modo uterum ingreditur: nec gallina, postquam concepit, in uteri sui cavitate, excrementum sive purissimam ejus particulam, aut quicquam sanguinis habet, quod à maris geniturâ perficiatur. Neque ovi Ovum non fit eo modo, quo voluit Arist.