Latin
119
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 119
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam inferiùs demonstrabo, neque hanc seminum misturam in ullo animali contingere; nec protinus à coitu (eoque foecundante) quicquam vel seminis, vel sanguinis, vel conceptûs inchoati in utero omnino inesse, aut reperiri. Nihil profectò in conceptu, aut ovo invenias, quod semen maris ibidem contentum, aut permistum arguat. Vulgus quidem falsò arbitratur, chalazas esse galli semen: mirorque, cùm binae sint (utrolibet scil. ovi extremo altera) neminem hanc galli, illam gallinae semen esse, asseruisse. Error autem iste popularis facilè diluitur; siquidem chalazae in quolibet ovo, tam subventaneo, quàm foecundo, eodem modo reperiuntur. Marem, &foeminam, pariter efficientes esse Generationis. Exercitatio 32. Ectè Medici contra Aristotelicos asserunt, utrumque sexum effiRciendi potestatem habere; quoniam quod generatur ex utroque mistum est: mistâ nempe figurâ &similitudine corporis, mistaque specie, ut puta inter perdicem &gallinam. Quippe rationi congruum videtur, ea putare conceptûs efficientia, quorum misturam refert, quod ex utrisque producitur. Ad hanc mentem Aristoteles: In quibusdam, inquit, manifestum est, quod generans tale est, quale quod generatur: non tamen idem, nec unum numero, sed unum specie, ut in naturalibus. Homo namque hominem generat, nisi quid praeter naturam fiat; ut equus, mulum: &haec quoque similiter. Quod enim est commune equo, &asino, non est nominatum propinquissimum genus: fuerint autem ambo fortassis, utì mulus. Ibidemque ait: Generans sufficiens est, ut faciat, &caussa sit speciei esse in materia: tota verò jam talis species in his carnibus, &ossibus, Callias est, &Socrates. Quare De Ovi materiâ, contra Medicos &Aristotelicos. Quare cum talis forma tota, scil.