Latin
12
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 12
Unproofread scanNot analysed yet
)propriis oculis certior factus, deprehenderis; simulque intellexeris, quàm sit intutum, imò verò turpe, citra rerum ipsarum examen, ex aliorum commentariis institui; praesertim, cùm tam apertus facilisque Naturae liber sit. Quae igitur, in his meis Exercitationibus, de animalium generatione traditurus sum, ea publici juris esse volui; non modò ut certam indè perspicuamque veritatem Posteri discernant; sed etiam, &quidem praecipuè, ut (expositâ, quâ ego usus fuerim, indagandi methodo) novam studiosis, &(nisi me fallit animus) certiorem semitam ad scientias adipiscendas proponerem. Quamvìs enim iter novum &arduum sit, naturam scrutando, potiùs ex rebus ipsis; quàm libros evolvendo, ex Philosophorum placitis erudiri: illud tamen ad naturalis Philosophiae arcana apertius, minusque in fraudem ducens agnoscendum est. Nec est, cur jure quempiam labor deterreat; si modò secum animo reputaverit, hoc ipsum, quòd vivimus, ab indefatigabili cordis nostri agitatione proficisci. Neque profectò tam defertum &solitarium hoc iter foret, nisi more (aut vitio potiùs) seculi in quo degimus, plurimi ad ignaviam proclives, mallent cum turbâ errare, quàm cum laboris aerisque impendio privatim sapere: cùm tamen veteres Philosophi (quorum nos etiam laudamus industriam) contrarium prorsus iter institerint; atque indefessis laboribus varia rerum experimenta inquirentes, haud dubiam lucem studiis nostris praetulerint. Adeò ut, quicquid ferè hactenus in Philosophia eximii compertique habemus, id ipsum ad nos ab antiquae Graeciae sedulitate profluxerit. Eorum tamen inventis dum acquiescimus, credimusque (quae nostra est socordia) nihil ulteriùs reperiri posse; vivida ingenii acies languescit, &lampada, quam nobis tradiderunt, extinguimus. Non omnem certè veritatem à Veteribus occupatam esse, quilibet fatebitur; nisi qui multa nuper in Anatomicis (ut alias nunc artes taceam) scitu digna inventa esse ignoraverit. Idque ab iis potissimùm factum est, qui vel sedulò in rem aliquam intenti, in aliam fortuitò inciderunt; vel (quod magis laudabile) propriis oculis Naturae ductum sequuti, per anfractuosa quidem, sed certissima vestigia, ad veritatis tandem apicem pertigerunt.