# Exercitationes de generatione animalium 120

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/120

muli, sit mista ex ambobus, equo nempe & asinâ; non sufficit equus, ut hanc muli formam in materia producat; nisi, prout forma tota mista est, ita ab asina caussa alia efficiens conferatur, eique adjungatur. Quod itaque mulum efficit ex ambobus mistum, adaequatum fit oportet, & mistum, si modò univocum. Ex. gr. vir iste, & haec foemina, hunc generant Socratem; non quatenus ambo homines sunt, & specie unum ac idem; sed quatenus is vir, & haec foemina, in his ossibus & carnibus formâ humanâ constant; quorum amborum cùm Socrates mistura quaedam sit, & ex utroque mistus; illud à quo fit, ex ambobus quasi compositum univocum mistum esse oportet; nempe efficiens mistum effecti misti. Ideoque mas & foemina separatim non sunt generativi, sed uniti in coitu, & quasi unum animal facti; unde ab utroque, tanquam uno, fit & educitur, quod verè caussa efficiens proxima conceptûs erit. Medici etiam, dum ad ea solùm attenti quae humano generi contingunt, de generatione universim pronunciant; & verisimile iis videtur, genituram à parentibus in coitu profluentem, esse verum sperma sive semen, plantarum semini analogum; non sine ratione mistum illud proximum futurae prolis efficiens, ex utriusque seminis misturâ constituunt: atque adeò mistum ejusmodi protinus à coitu in utero contineri, conceptumque primum esse, asserunt. Rem autem in ovo (quod verè conceptus est) longè aliter se habere, ex praecedente nostrâ historiâ constitit. De Ovi materiâ, contra Medicos & Aristotelicos. Exercitatio 33. QUod Medici contra Aristotelicos negant, sanguinem esse primam conceptûs materiam, id quidem ex ovi generatione luculenter constat. Neque enim vel in coitu, vel ante, aut post ipsum, quicquam sanguinis in gallinae utero continetur; neque ovi primordia sanguinea, sed alba sunt. Multaque animalia concipiunt, quibus nè gutta quidem sanguinis in genitalibus (si subitò dissecueris) apparet. Sed dum contendunt, sanguinem maternum esse foetûs in utero alimentum, praesertim partium ejus sanguinearum (ut appellant; foetumque ab initio ceu partem matris esse, illius sanguine nutriri, & crescere, spirituque ejus vegetari: adeò ut nec cor pulset, nec jecur sanguiDe Ovi materiâ, contra Medicos & Aristotelicos. sangnificet, nec pars ulla foetûs publicum aliquod munus exequatur, sed omnes ab opere suo ferientur; eos quidem falsi autopsia redarguit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
