# Exercitationes de generatione animalium 121

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/121

Pullus enim in ovo, proprio suo sanguine, ex liquoribus intra ovum contentis nato, gaudet; corque ipsius statim ab initio pulsare cernitur: non autem faciendis partibus sanguineis, aut plumis, quicquam sanguinis aut spiritûs à gallina mutuatur; ut rem probè animadvertentibus clarè liquet. Imò verò ex observationibus post dicendis, abunde me demonstraturum arbitror, Viviparorum quoque foetum, dum adhuc in utero continetur, non matris sanguine nutriri, spirituve ejus vegetari; sed animâ, viribusque suis frui, (ut pullus in ovo solet,) proprioque sanguine gaudere. Ad foetus autem materiam à mare & foeminâ, quod attinet, & generationis modum in scholis vulgò decantatum (nempe conceptum fieri prolificum à geniturarum mistione, earumque mutuâ actione & passione;) ad foeminarum quoque semen quod spectat, & partes spermaticas dictas, ac sanguineas; plurimae, eaedemque praeclarae observationes, postea recensendae, me, in contrariam ab iis sententiam ut irem, compulerunt. Id nunc solùm dicam, mirari me plurimùm, cur Medici (praesertim in anatomicis versati) duobus argumentis, ceu validissimis, opinionem suam tueantur; cùm eadem tamen, ritè intellecta, contrarium potiùs evincant. Nempe, ex concussione illâ, & solutione, humorisque profusione (quae mulieribus saepe in coitu cum voluptate accidit) arguunt, foeminas omnes in coitu semen profundere, idemque ad generationem necessarium esse. Ut verò jam praeteream, non omnes quorumlibet animalium foeminas, nec mulieres quidem omnes, talem humorem emittere; nec citra ejusmodi emissionem conceptum necessariò frustrari; (novi enim plurimas, quae citra talem ejectionem foecundae satis essent; & nonnullas etiam, quae, postquam emissionem ejusmodi expertae sunt, majore quidem voluptate in coitu delectarentur, sed de foecunditate solitâ plurimùm amitterent. Infinita etiam exempla sunt foeminarum, quae, licè in coitu voluptatem sentiant, nihil tamen emittunt, & nihilominus concipiunt. ) Miror maximè, eos, qui emissionem hanc ad generationem necessariam putant, non animadvertisse, humorem illum foras ejici, & circa clitoridem vulvaeque orificium ut plurimùm profundi; rarò intra vulvam, nunquam verò intra uterum, ut cum maris spermate misceatur; esseque consistentiâ serosum sive ichorosum, ad modum urinae; non autem, geniturae instar, lentum atque unctuosum; ut tactu facilè innotescit. Quorsum autem foras ejiciatur, cujus usus necessariò intus requiritur? Debuitne humor ille, ceu utero valedicturus, ad limen vulvae amandari; ut majore cum gratiâ ab utero retraheretur denuo? Aliud De Qvi materiâ contra Medicos & Aristotelicos. Aliud argumentum ducunt à partibus mulierum genitalibus, testiculis nempe, & vasis spermaticis praeparantibus & deferentibus, quae generationi spermatis inservire arbitrantur. Ego verò miror plurimùm, credere eos, à partibus tam imperfectis & obscuris, semen adeò elaboratum, concoctum, & vitale provenire posse; ut (cùm ad certamen de praedominio ventum fuerit; utrùm scil.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
